Charter Document - 00910200
Charter Number: | 00910200 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1213 - 1228 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f51v) |
Charter:
Hec est conuencio facta inter dominum Adam abbatem et conuentum de Egnesham ex una parte et Iohannem militem dominum de Elsefelde ex altera uidelicet quod idem abbas et conuentus pro se et domo sua fideliter et sine dolo concesserunt et presenti scripto confirmauerunt similiter et idem Iohannes pro se et heredibus suis fideliter et sine dolo concessit et presenti scripto confirmauit imperpetuum duraturam illam puralee que facta fuit inter terram de Wodetona et terram de Elsefelde scilicet de Trimgeo in Charewelle de Suslamore de Sterkesnest extransuerso prati sicut mete extendunt se usque ascheuesces de Ruywarthe et de illa meta ascheuesces de transuerso decheuesces usque ad metam que est inter diuisam terre arabilis quantum durat illa quarentein[a] et exinde usque ad unam acram fresche et post per medium eiusdem acre quantum se extendit usque ad metam et de illa meta sicut terra de Wodetona se extendit intus inter culturas dicti Iohannis secundum metas et usque ad metas descheuesces de Meirfurlang et de illa meta ex transuerso descheuesces usque ad metam que diuisa inter campum arabilem et pasturam et extenditur ad Greneburwe et de Greneburwe sicut mete se extendunt usque ad cheminum regium quod uenit de Oxonia et tendit uersus Ycteslep et ad Ake et in patriam illam et ex alia parte chemini sicut mete se extendunt per unum riuulum usque ad unam metam iuxta spinas et de illa meta usque ad illam metam que est in diuisa de Wodeton et de Elsefeld et exinde per diuisam istorum duorum boscorum usque ad uiam que uadit inter Elsefeld et Wodeton et de illa uia sicut diuisa se extendit usque ad aliam uiam superius que uadit de Elsefeld ad Beckele et in forestam regis Item dicti abbas et conuentus concesserunt et quietam clamauerunt dicta Iohanni et heredibus suis totam communam quam habuerunt uel habere patuerunt in terris et in basco prefati Iohannis de Elsefelde per predictas diuisas ita quod de ista communa nichil poterunt exigere de cetera Similiter et memoratus Iohannes concessit et quietum clamauit pro se et heredibus suis totam communam quam habuit uel habere patuit in terra de Wodetona per predictas diuisas ita quod de ista communa nichil poterunt exigere de cetera Concessum est etiam ex utraque parte quod due uie in Hangere semper sint sicut fuerunt scilicet uia subtus que uadit ad Ake et uia superius que uadit ad boscum regis Preterea concessum est ex utraque parte quod qui uoluerit et quando uoluerit poterit includere nemora sua fossato et sepibus sine aliqua contradictione partis alterius ita quod neutra pars leuabit umquam fossatum aliquod ad nocumentum liberi tenementi alterius partis nisi de licentia et concessu et uoluntate utriusque partis Ut autem hec concessio et conuentio firma et stabilis imperpetuum permaneat tam dictus abbas et conuentus quam memoratus Iohannes huic scripto in modum cyrographi confecto sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Gileberto decano de Ycteslepe Ricardo Pippard Thoma Caperun Geuteschyw Paupere Stephano de Elsefelde Roberto le Bel Willelmo de Leukenare et multis aliis