Charter Document - 00910194
Charter Number: | 00910194 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1225 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f49v) |
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in octabis sancte Trinitatis anno regni regis Henrici filii regis Iohannis nono coram Martino de Pateshill Thoma de Mulenton Thoma de Heyden Roberto de Lexinton Galfrido le Sauuag et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Adam abbatem de Egnesham petentem per fratrem Willelmum de Mora monachum suum positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Henricum de Keneswrth et Saram uxorem eius tenentes per eundem Henricum positum loco ipsius Sarre ad lucrandum uel perdendum de dimidia hyda terre cum pertinentiis in Fauflore Unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Henricus et Sarra recognouerunt predictam terram cum pertinentiis esse ius ipsius abbatis et illam remiserunt et quietam clamauerunt de se ipsi abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Egnesham in perpetuum Et pro hac recognicione remissione quieta clamantia fine et concordia predictus abbas dedit predictis Henrico et Sarre nouemdecim marcas argenti Et hec concordia facta fuit presente Willelmo de Auuers fratre et herede Galfridi de Auuers quondam uiri ipsius Sarre qui recognouit predictam terram esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue de Egnesham ut illam quam idem abbas et ecclesia sua habent ex dono Roberti de Auuers patris ipsius Willelmi qui predictam terram post dederat predicte Sarre in dotem cuius warantus idem Willelmus est