Charter Document - 00910189
Charter Number: | 00910189 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1222 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f48r) |
Charter:
Henricus dei gracia rex Anglie [] uenerabili patri in Christo H eadem gracia Lincolniensi episcopo salutem Sciatis quod protestatum est coram concilio nostro et per inspectionem cartarum quas abbas de Egnesham nobis monstrauit nobis constat quod ecclesia de Cumba est de aduocatione ipsius abbatis et quod Paganus qui ultimo [fuit] persona eiusdem ecclesie admissus fuit ad eandem ad presentacionem abbatis de Egnesham Et ideo uobis mandamus quod non obstante presentacione nostra quam uobis fecimus ad eandem ecclesiam idoneam personam admittatis ad presentacionem predicti abbatis Teste H de Burgo iusticiario nostro apud Westmonasterium iii die Febuarii per eundem anno regni nostri sexto