Charter Document - 00910183
| Charter Number: | 00910183 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1205 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f46v) |
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud sanctam Brigidam Lond[onie] a die sancte Trinitatis in tres septimanas anno regni regis Iohannis septimo coram G filio Petri Simone de Pateshille Eustachio de Faucunberg Osberto filio H[er]uei Waltero de Creping iusticiis et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Petrum Thalesmasche petentem et Robertum abbatem de Egnesham tenentem de feudo dimidii militis cum pertinentiis in Finestoke unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Petrus remisit et quietum clamauit in puram et perpetuam elemosinam de se et heredibus suis predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sancte Marie de Egnesham et monachis ibidem deo seruientibus totum ius et clamium quod habuit in predicto feudo dimidii militis cum pertinentiis Et pro hac quieta clamatione et fine et concordia idem abbas dedit predicto Petro decem marcas argenti et unum palefridum et unum ostorium sorum et sciendum quod predictus Petrus et heredes sui acquietabunt ipsum abbatem et successores suos de omnibus secularibus seruiciis que ad predictum feudum dimidii militis pertinent
