Charter Document - 00910182

Charter Document - 00910182


Charter Number: 00910182
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1201
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f46r)

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in octabis sancti Michaelis anno regni regis Iohannis tercio coram Gaufrido filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshille Iohanne de Gestlinges Eustachio de Faucunberge Godefrido de Insula Henrico de Wichetone Waltero de Grepinge iusticiis et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter Robertum abbatem de Egnesham petentem et Rogerum Gulafre defortiantem de aduocatione ecclesie de Cercedene unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Rogerus remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis predicto abbati et successoribus suis totum ius et clamium quod habuit in predicta aduocatione ecclesie de Cercedene habend et tenend in puram et perpetuam elemosinam in perpetuum Et pro hac quieta clamatione et fine et concordia predictus abbas et conuentus receperunt predictum Rogerum in orationibus et beneficiis que in perpetuum fient in predicta ecclesia de Egnesham

Source (click image below to view full size)