Charter Document - 00910179

Charter Document - 00910179


Charter Number: 00910179
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1199
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f46r)

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in die apostolorum Simonis et Iude anno regni regis Iohannis primo coram G filio Petri magistro Thoma de Husseburne Willelmo de Warenn Ricardo Her Simone de Patesh[ull] Iohanne de Gesttinges iusticiariis et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Milonem de Fretewell et Milessent uxorem suam petentes per ipsum Milonem positum loco predicte Milessende ad lucrandum uel perdendum et Robertum abbatem de Eignesham tenentem de quarta parte feudi unius militis cum pertinentiis in Wdhetona unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Milo et Milesh[ent] remiserunt et quietum clamauerunt predicto abbati et successoribus suis totum ius et clamium quod habuerunt in predicta quarta parte feudi illius militis de se et heredibus eorum in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predictus abbas concessit predictis Miloni et Milesh[ent] et heredibus eorum unam hidam terre cum pertinentiis in campis de Fretewelle quam Willelmus clericus de Sultorne tenuit tenend de ecclesia de Sulthorne in perpetuum per liberum seruitium unius libre piperis per annum pro omni seruitio reddende ad festum sancti Michaelis

Source (click image below to view full size)