Charter Document - 00910174
Charter Number: | 00910174 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1140 - 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f45v) |
Charter:
Iohannes de Sancto Iohanne omnibus hominibus et amicis eius atque fidelibus salutem Sciatis me dedisse Philippo de Monte nepoti meo meum manerium de Legis pro suo seruicio cum omnibus terris eodem manerio pertinentibus et cum omnibus libertatibus que in eodem manerio fuerunt tempore Thome fratris mei et postea in meo excepta ecclesia quam pro me et pro animabus parentum meorum dedi ecclesie de Egnesham post obitum Ade qui eam in elemosinam habet et tali conditione Philippo supradictam terram dedi Quod si forte euenerit quod non possum ei gwarantizare ego aliam terram ad ualorem supradicte ei dabo et si Philippus aliqua de causa tenendi hanc terram defecerit tunc uolo et concedo quod Gillebertus frater eius eam habeat et teneat et si Gillebertus defecerit tenendi illam terram quam de meo pheudo habet tunc uolo et concedo quod Philippus eam teneat eodem seruicio quod Gillebertus michi pro ea ante faciebat et ex concessione ista et donatione est Gaufridus Luuel testis et Hugo Talemasche et Robertus Talemasche et Robertus Hai et Henricus de Oxenefordia et Rogerus filius Hammingi et Willelmus Luuel