Charter Document - 00910167

Charter Document - 00910167


Charter Number: 00910167
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Restitution, Acknowledgment
Date: 1178
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f43v)

Charter:

Sciant tam presentes quam futuri quod ego Willelmus Cheinedut et Helewisa uxor mea recognouimus et concessimus et reddidimus ecclesie sancte Marie de Egnesham et monachis ibidem deo seruientibus totam illam terram de Oxenefordia quam aduersum nos clamabant ita liberam et quietam sicut Rogerus de Oili auus uxoris mee Helewise post suum et uxoris sue decessum eam eis ab omni seruicio et inquietudine tam heredum suorum quam aliorum possidendam concessit scilicet totam terram quam predictus Rogerus de Oili habuit in Oxenefordia cum prato de Bulestac et cum duabus insulis Pro ista autem iuris illorum recognitione ut inconcussa et immobi[liter] tam apud nos quam apud heredes nostros perpetuo maneret abbas et monachi prefate ecclesie de Egnesham xxx marcas argenti et x aureos michi et uxori mee Helewise dederunt Ista recognitio iuris et hec redditio terre primo facta fuit ad scaccarium apud Westmonasterium coram iusticiis regis scilicet Ricardo de Luci Gaufrido episcopo Eliensi Iohanne episcopo Norwicensi et Willelmo Basset et postea apud Oxeneford coram iusticiis itinerantibus scilicet Rogero filio Reinfredi Roberto Mantel Radulfo filio Stephani et Willelmo fratre eius Hanc autem recognitionem et redditionem carta nostra meo et uxoris mee Helewise sigillo impressa perpetuo ualituram communiuimus His testibus Waleramno de Cricchelada Rogero de Oili

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Sciant tam presentes quam futuri quod ego Willelmus Cheinedut et Helewisa uxor mea recognouimus et concessimus et reddidimus ecclesie sancte Marie de Egnesham et monachis ibidem deo seruientibus totam illam terram de Oxenefordia quam aduersum nos clamabant ita liberam et quietam sicut Rogerus de Oili auus uxoris mee Helewise post suum et uxoris sue decessum eam eis ab omni seruicio et inquietudine tam heredum suorum quam aliorum possidendam concessit scilicet totam terram quam predictus Rogerus de Oili habuit in Oxenefordia cum prato de Bulestac et cum duabus insulis Pro ista autem iuris illorum recognitione ut inconcussa et immobi[liter] tam apud nos quam apud heredes nostros perpetuo maneret abbas et monachi prefate ecclesie de Egnesham xxxnumeral marcas argenti et xnumeral aureos michi et uxori mee Helewise dederunt Ista recognitio iuris et hec redditio terre primo facta fuit ad scaccarium apud Westmonasterium coram iusticiis regis scilicet Ricardo de Luci Gaufrido episcopo Eliensi Iohanne episcopo Norwicensi et Willelmo Basset et postea apud Oxeneford coram iusticiis itinerantibus scilicet Rogero filio Reinfredi Roberto Mantel Radulfo filio Stephani et Willelmo fratre eius Hanc autem recognitionem et redditionem carta nostra meo et uxoris mee Helewise sigillo impressa perpetuo ualituram communiuimus His testibus Waleramno de Cricchelada Rogero de Oili