Charter Document - 00910166

Charter Document - 00910166


Charter Number: 00910166
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Restitution
Date: 1178
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f43v)

Charter:

Sciant tam presentes quam futuri quod ego Willelmus Cheinedut et Helewisa uxor mea reddidimus deo et sancte Marie et ecclesie de Egnesham et monachis ibidem deo seruientibus totam terram de Oxenefordia quam Rogerus de Oili michi dedit cum prenominata uxore mea in mariagium scilicet totam terram quam ipse Rogerus in Oxenefordia habuit cum prato de Bulestacha et duabus insulis cum omnibus pertinentiis suis quam predicti monachi prius possederunt ex donatione Rogerii aui scilicet predicte Helewise uxoris mee solidam et quietam de nobis et heredibus nostris in perpetuum Hoc fecimus pro salute animarum nostrarum et quia in eo sciuimus rectum eorum et pro triginta marcis et decem aureis quos abbas et monachi nobis dederunt Hoc etiam iurauimus et super altare posuimus quod nos nec heredes nostri nunquam inde aliquid reclamabimus Hec autem omnia facta sunt et recognita et concessa coram iusticiis domini regis ad scaccarium apud Westmonasterium scilicet coram Ricardo de Luci et Galfrido episcopo Eliensi et Iohanne episcopo Norwicensi et Willelmo Basset et postea apud Oxenefordiam coram iusticiis errantibus scilicet Rogero filio Reinfr[edi] et Roberto Mantel et Radulfo filio Stephani et Willelmo fratre eius His testibus Waleramno de Cricchelada magistro edwardo Rogero de Oili Roberto de Witefelde

Source (click image below to view full size)