Charter Document - 00910165

Charter Document - 00910165


Charter Number: 00910165
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1178
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f43r)

Charter:

Nouerit matris ecclesie filiorum uniuersitas quod ego Hugo de Plogeneio concedo et presenti carta mea confirmo donationem illam quam fecit Rogerus de Oili de prato de Bulestacha et post ipsum Rogerus de Oili filius eius et heres et concessionem Willelmi de Cheinedut qui predictum pratum habuit in mariagium cum Helewisa filia prefati Rogeri de Oili deo et sancte Marie et monachis de Egnesham saluo redditu meo scilicet v solidos per annum Et ideo uolo et firmiter precipio quod bene et in pace et quiete teneant ab omni exactione saluo predicto redditu sicut dictum est Pro hac autem confirmatione dederunt michi abbas et conuentus eiusdem loci quatuor aureos Huius rei testes sunt Willelmus de Seuecordia Iohannes Kepeherm Ricardus de Gersendona cum toto hundredo Ego etiam Alanus filius Hugonis et heres suus id ipsum concedo ecclesie de Egnesham pro salute mea et parentum meorum