Charter Document - 00910164
Charter Number: | 00910164 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1142 - 1178 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f43r) |
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Rogerus de Oili confirmo deo et ecclesie sancte Marie de Egnesham et monachis ibidem deo seruientibus donationem quam pater meus Rogerus et mater mea Hawis fecerunt prenominate ecclesie scilicet de tota terra quam habuerunt in Oxenefordia et de prato de Bulestac et duabus insulis cum omnibus pertinentiis suis Quapropter uolo ut prenominati monachi predictam terram teneant bene et in pace solidam et quietam in perpetuum sicut puram elemosinam sine ulla reclamatione mea uel heredum meorum sicut carta patris mei testatur Hec omnia confirmo litteris sigillo meo consignatis et fideli eloquio meo His testibus Willelmo Cheinedut Roberto de Witefelde Radulfo de Cheisnei Ricardo de la Mara Henrico filio eius Reginaldo Hareng Hugone filio Fromundi