Charter Document - 00910163
| Charter Number: | 00910163 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1142 - 1147 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f43r) |
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Rogerus de Oili intuitu diuino dedi et concessi deo et ecclesie sancte Marie de Egnesham et monachis ibidem deo seruientibus totam terram quam habui in Oxenefordia cum uno prato quod uocatur Bustache et duabus insulis iuxta pontem australem in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et uxoris mee et omnium antecessorum meorum et pro salute heredum meorum et pro Willelmo filio meo qui in eadem ecclesia habitum monachi suscepit Quare uolo ut prefati monachi predictam terram teneant bene et in pace quiete et honorifice cum omnibus pertinentiis suis sicut decet elemosinam sine ulla inquietudine aut reclamatione in posterum de me uel de aliquo heredum meorum His testibus Hugone de Cheisnei Roberto fratre eius archidiacono Leicestrie Radulfo de Cheisnei Willehno Rogero fratribus eius
