Charter Document - 00910160
Charter Number: | 00910160 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1181 - 1197 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f42v) |
Charter:
Notum sit uniuersitati fidelium ad quos presens scriptum peruenerit quod ego Hugo Gulafre assensu et uoluntate Sibilie uxoris mee et filiorum meorum et heredum Rogeri et Thome dedi et concessi deo et ecclesie sancte Marie de Egnesham et monachis ibidem deo seruientibus capellam meam de Cerchesdene cum omnibus pertinentiis suis in perpetuam elemosinam pro anima patris mei et pro anima aui mei et pro redemptione anime mee et uxoris mee et filiorum meorum et omnium parentum meorum libere et quiete et honorifice sine omni exactione et consuetudine sicut decet elemosinam perpetuo possidendam His testibus Rogero clerico de Chedelintona Waltero de Chedelintona Iohanne fratre eius Chetello Sculptore