Charter Document - 00910157

Charter Document - 00910157


Charter Number: 00910157
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1180 - 1197
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f42r)

Charter:

Sciant tam presentes quam futuri quod ego Alexander de Rumeli consensu uxoris mee et heredum meorum dedi et concessi deo et sancte Marie de Egnesham et monachis ibidem deo seruientibus dimidiam partem prati quod uocatur Wlgaresham in perpetuam elemosinam et hac presenti mea carta confirmaui cum alia medietate eiusdem prati quod pater meus ante dederat pro animabus parentum suorum de me et heredibus meis tenendam libere et quiete sicut unquam ego melius et liberius tenui pro anima mea et parentum meorum et uxoris mee et pro anima Iohannis filii mei qui in die huius donationis apud Egnesham sepultus est His testibus Roberto Cheuauchesul Willelmo de Rumeli Randulfo de Rumeli Stephano de Spelesberi Henrico Banastre