Charter Document - 00910153

Charter Document - 00910153


Charter Number: 00910153
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1136 - 1161
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f41r)

Charter:

Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego Iordanus de Sai pro anima filii [mei] Willelmi die quo eum sepulture apud Egnesham tradidi eidem monasterio ecclesiam de Suleforn cum omnibus que ad eam pertinent concessi et dedi liberam et quietam ab omni seculari consuetudine et exactione Huius donationis et elemosine testes sunt Rannulfus filius meus Gerardus presbiter de Taccheleia et Thoui presbiter