Charter Document - 00910152
Charter Number: | 00910152 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1135 - 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f41r) |
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Johannes de Sancto Iohanne consilio et consensu uxoris mee et hominum meorum concessi et dedi deo et sancte Marie Egneshamensi et abbati Waltero et conuentui eiusdem loci ecclesiam de Stantona cum omnibus rebus ad eam pertinentibus in terra et decimis et rebus aliis in elemosinam et possessionem perpetuam pro anima regis Henrici et predecessorum eius et pro anima Thome fratris mei et omnium antecessorum suorum et meorum et pro anima et uita et salute mea et uxoris mee et heredum meorum ita ut abbas et monachi ecclesie Egneshamensis supradictam ecclesiam de Stantona liberam et ab omni seruitio quietam teneant et recognoscant de me et de omnibus heredibus meis in perpetuum Huius autem donationis testes sunt Gaufridus Luuel Gillebertus de Monte Robertus de Terrawasta et Robertus nepos eius [Philippus de Monte Willelmus Luuell Robertus Hai et ex parte monachorum Nicholaus filius Saul Rodbertus de Warengeforde Bartholomeus Gislebertus Pincerna]