Charter Document - 00910151
Charter Number: | 00910151 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1160 - 1180 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f41r) |
Charter:
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Rogerus filius Salomonis de Escote concessi et confirmaui deo et ecclesie sancte Marie de Egnesham totam decimam de dominio meo de duabus hidis in Mideltona uidelicet in annona in uitulis in pullis in porcellis in agnis in lana in caseis et duobus gardinis sicut eas Willelmus filius Eulfi prefate ecclesie donauit Et si forte ego de memoratis hidis aliquid affidauero uel locauero predicta tamen ecclesia inde decimam habebit Preterea donaui prefate ecclesie duas acras in Landcroft ad unum mansum faciendum et quinque acras in uno campo et quinque in alio et unam acram prati pro anima patris mei et mea et uxoris mee et antecessorum meorum liberas et quietas ab omnibus consuetudinibus et seruiciis exceptis tribus denariis quos sacrista predicte ecclesie singulis annis michi dabit pro omnibus que ad regem pertinent Et pro ista donatione fratres illius ecclesie xxviii solidos et iiii denarios michi dederunt His testibus Salomone patre meo Simone de Cropper[ia] Haim[one] Waltero scriptore