Charter Document - 00910150

Charter Document - 00910150


Charter Number: 00910150
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1160 - 1180
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f40v)

Charter:

Sciant tam futuri quam presentes quod ego Willelmus filius Ricardi concessi et confirmaui deo et ecclesie sancte Marie de Egnesham totam decimam de duabus hidis de dominio in Mideltona uidelicet in annona in uitulis in porcellis in pullis in agnis in lana in caseo et duobus gardinis sicut eam auus meus Willelmus Euulfi filius et pater meus prefate ecclesie in elemosinam donauerunt Et si forte possessor prefati dominii de memoratis hidis aliquid affidauerit uel locauerit prenominata tamen ecclesia decimam integram inde habebit Preterea Rogerus filius Salomonis de Estcota cui et heredibus suis terram illam de Mideltona de me et heredibus meis tenendam in feuferme concesseram et donaueram dedit prefate ecclesie duas acras in Landcroft ad unum mansum faciendum et quinque acras in uno campo et quinque in alio has scilicet unam super Athulle aliam in Gerstuna Rogerii de Sandford iuxta terram infirmi terciam hauedacher in Fithjornesfurlunche quartam secus Dupedene iuxta acram Toki quintam ultra Eordnuteslede in alio campo unam acram in Boercfurlunga aliam in Cleitlanda terciam super Pesternehulla quartam in Utlangafurlunga quintam in Tuambeordhe et unam acram prati liberas et quietas ab omnibus consuetudinibus et seruiciis exceptis tribus denariis quos sacrista prefate ecclesie pro omnibus que ad regem pertinent singulis annis dabit Hec omnia ego pro anima patris mei et mea et uxoris mee et heredum et antecessorum meorum confirmo et sigilli mei expressione corroboro His testibus []