Charter Document - 00910147

Charter Document - 00910147


Charter Number: 00910147
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1171
Date type: Internal, Event, Feast
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f40r)

Charter:

Sciant presentes et futuri quod loquela que fuit inter abbatem de Egnesham et Heliam filium Auicie scilicet de terra quam Alfricus Gric tenuit in Histona de pheodo abbatis de Egnesham terminata est in comitatu Cantebrugie hoc modo Predictus Helias et mater eius Auicia et frater eius Walterus uenerunt in comitatu et ibi foris iurauerunt et foris affidauerunt terram predictam et eam in perpetuum quietam clamauerunt ecclesie sancte Marie de Egnesham et breue regis per quod placitauerunt in manu uicecomitis reddiderunt et iurauerunt quod nunquam inde clamorem facient nec heredes sui nec aliquis per ipsos nec aliquis quem disturbare possint Pro hac concordia abbas et conuentus dederunt Helye xx solidos et vi solidos per annum ad uestiendum et Auitie matri sue iiii d et unam pelliciam de precio ii solidorum et Waltero fratri Helie xx d Finita est hec loquela in comitatu a die sancte Katerine proximo postquam rex Henricus transfretauit in Hibernia primo coram me Euerardo de Becha et War[ino] de Bassingbr uicec[omite] Cantebriggescire Et in testimonium huiusmodi finis et concordie ego predictus Euerardus tradidi abbati et conuentui predicti monasterii de Egnesham sigillum meum pendens in hoc scripto consilio comitatus His testibus Haim[one] Peccat[um] Galfrido de Farn[ellis] Willelmo de Scal Oliuero monacho Radulfo uicecomite

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Sciant presentes et futuri quod loquela que fuit inter abbatem de Egnesham et Heliam filium Auicie scilicet de terra quam Alfricus Gric tenuit in Histona de pheodo abbatis de Egnesham terminata est in comitatu Cantebrugie hoc modo Predictus Helias et mater eius Auicia et frater eius Walterus uenerunt in comitatu et ibi foris iurauerunt et foris affidauerunt terram predictam et eam in perpetuum quietam clamauerunt ecclesie sancte Marie de Egnesham et breue regis per quod placitauerunt in manu uicecomitis reddiderunt et iurauerunt quod nunquam inde clamorem facient nec heredes sui nec aliquis per ipsos nec aliquis quem disturbare possint Pro hac concordia abbas et conuentus dederunt Helye xxnumeral solidos et vinumeral solidos per annum ad uestiendum et Auitie matri sue iiiinumeral d et unam pelliciam de precio iinumeral solidorum et Waltero fratri Helie xx dnumeral Finita est hec loquela in comitatu a die sancte Katerine proximo postquam rex Henricus transfretauit in Hibernia primo coram me Euerardo de Becha et War[ino] de Bassingbr uicec[omite] Cantebriggescire Et in testimonium huiusmodi finis et concordie ego predictus Euerardus tradidi abbati et conuentui predicti monasterii de Egnesham sigillum meum pendens in hoc scripto consilio comitatus His testibus Haim[one] Peccat[um] Galfrido de Farn[ellis] Willelmo de Scal Oliuero monacho Radulfo uicecomite