Charter Document - 00910145
Charter Number: | 00910145 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1140 - 1160 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f39v) |
Charter:
Notum sit omnibus futuris et presentibus quod ego Helewisa filia Walchelini Waard primogenita uxor Willelmi Auenel pro anime mee et mariti mei et antecessorum et successorum omniumque propinquorum meorum salute dedi et concessi deo et monachis ecclesie sancte Marie de Egnesham unam uirgatam terre in uilla de Tropa et aliam uirgatam in uilla de Etona cum illis duobus hominibus qui easdem uirgatas tenent bene et in pace et honorifice possidendas Has igitur terras in bosco et plano in campis pratis et pasturis uolo et confirmo ut solidas et quietas et ab omnibus exactionibus et secularibus consuetudinibus et seruiciis forinsecis liberas in perpetuam elemosinam prefati monachi teneant Filio autem meo Walchelino mando et firmiter sicut meam benedictionem habere uoluerit iniungo quatinus hoc mee et sue redemptionis donum et libertatem eius in omnibus concedat et manuteneat et contra omnes defendat hidagio excepto quod monachi adquietabunt Hec autem omnia consilio et assensu mariti mei Willelmi Auenel feci His testibus Roberto capellano de Mudelint Radulfo Hareng Roberto Bussu Michaele Auenel Roberto filio Col[]