Charter Document - 00910142

Charter Document - 00910142


Charter Number: 00910142
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1180 - 1189
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f39r)

Charter:

Sciant tam presentes quam futuri quod ego Alexander de Bertona dedi et concessi ecclesie sancti Edmundi de Bertona terram illam de Morhei que fuit linarium uxoris mee sicut fossa de nouo facta comprehendit in perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seruicio et calumpnia presente Willelmo filio meo et annuente His testibus G priore de Egnesham et Uincentio sacrista Alano de Eston Gilleberto fratre eius Protasio Willelmo Pitem