Charter Document - 00910139

Charter Document - 00910139


Charter Number: 00910139
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1152 - 1170
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f38v)

Charter:

Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego Helewisa filia Walchelini Waard primogenita uxor Willelmi Auenel concessi et confirmaui deo et sancte Marie et monachis de Egnesham terram in ciuitate de Oxenefordia quam ipsi monachi absque nostro tamen dono et consensu antea possederunt uidelicet illam quam Segrim clericus modo tenet et quam ante ipsum due sorores Ascelina uidelicet et Ragenilda tenuerunt et nouem denarios michi annuatim pro ipsa terra reddebant Hanc igitur terram cum ix d solidam et quietam et ab omni seruicio et consuetudine et redditu in quantum ad me et ad meos heredes pertinet liberam uolo ut prefati monachi bene et in pace et honorifice in perpetuum teneant Pro hac etenim concessione Godefridus memorate ecclesie abbas tres michi marcas argenti donauit Hec autem concessione et testimonio mariti mei Willelmi Auenel feci His testibus lordano de Glinton Roberto de Terrauuasta Gaufrido de Sercesd[ene] Hugone de Withull