Charter Document - 00910138
| Charter Number: | 00910138 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1152 - 1170 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f38r) |
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Willelmus Auenel et Helewisa coniunx mea filia Walchelini Waard et heredes nostri pro salute animarum nostrarum et parentum et amicorum nostrorum concessimus deo et sancte Marie et monachis ecclesie Egneshamnensis terram in Oxenefordia quam ipsi monachi absque nostro tamen dono et consensu antea tenuerunt illam scilicet quam modo Segrim clericus tenet et quam prius due sorores tenuerunt Hanc itaque terram liberam et quietam ab omnibus consuetudinibus et omnino sine omni redditu et seruicio ipsis fratribus in perpetuum possidendam damus Huius donationis existunt testes Robertus de Terrawasta Hugo de Withulla Nicholaus filius eius Rainaldus Brito
