Charter Document - 00910130

Charter Document - 00910130


Charter Number: 00910130
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1173
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f37r)

Charter:

Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego Matilldis de Clara dedi et concessi pro salute anime mee et pro anima mariti mei Rogeri comitis de Clara et pro animabus antecessorum meorum omnium et amicorum meorum ecclesie sancte Marie de Egnesham et monachis ibidem deo seruientibus dimidiam uirgatam terre in uilla de Chedelintona libere et quiete in perpetuum tenendam ab omni seculari seruicio sicut decet elemosinam terram scilicet quam eis Ricardus filius Geroldi an[tea] donauerat Insuper addo et concedo eis duas acras in uno campo et duas in alio in elemosinam cum prefata libertate quas eis Henricus filius Geroldi frater predicti Ricardi an[tea] addiderat et concesserat His testibus Lamberto capellano Philippo de Cranale Radulfo Pecche Ierame filio eius