Charter Document - 00910128

Charter Document - 00910128


Charter Number: 00910128
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1170 - 1188
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f36v)

Charter:

Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego Thomas de Druesuals nepos et heres Willelmi de Druesuals dedi et concessi deo et ecclesie sancte Marie de Egnesham illam terram de Garinges quam scilicet idem auunculus meus Willelmus eidem ecclesie dedit cum quodam filio suo Hugone uidelicet quem in prefata ecclesia monachum fecit Hanc igitur terram hidam uidelicet cum xxvii acris dedi et concessi predicte ecclesie in perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omnibus seruitiis et ab omnibus consuetudinibus sicut decet elemosinam Huius donationis testes sunt Robertus Uilain Robertus de Walingeforde Rogerus de Luches Willelmus clericus Eduuardus Cocus et Hugo