Charter Document - 00910127
| Charter Number: | 00910127 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1150 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f36v) |
Charter:
Notum sit tam presentibus quam futuris quod ego Willelmus de Druesuals assensu filiorum meorum Ricardi uidelicet et Roberti et Radulfi concessi deo et ecclesie sancte Marie de Egnesham unam hidam terre de proprio pheudo meo de Garinges cum quodam filio meo quem in eadem ecclesia monachum feci Addidi etiam huic hide xxvii acras de eadem terra ad uestitum eiusdem monachi Hanc igitur terram totam hidam uidelicet cum xxvii acris concessi et dedi deo et predicte ecclesie sancte Marie de Egnesham in perpetuam elemosinam solidam et quietam ab omnibus seruiciis et ab omnibus consuetudinibus liberam sicut decet elemosinam Et ne huius concessionis uel donationis aliqua in posterum oriatur dissensio hanc cartam sigilli mei impressione munitam predicte ecclesie et monachis eam inhabitantibus inde tradidi Sed et huius donationis testes sunt Hugo filius Ric[ardi] Riulfus de Seisuns Willelmus Boterel Walterius Foliot Thomas Basset Robertus Basset
