Charter Document - 00910123

Charter Document - 00910123


Charter Number: 00910123
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1175 - 1190
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f36r)

Charter:

Sciant tam presentes quam futuri quod contentio que fuit super molendino de Wiggewald inter abbatem de Egnesham et Anfredum Torel et priorem de Bradeleia hoc modo quieuit quod molendinarius qui predictum molendinum tenebit communi assensu abbatis de Egnesham et Anfredi Torel et prioris de Bradeleia instituetur et de redditu reddendo tam predicto abbati quam priori terminis statutis in Hundredo coram abbate de Cirecestria iuramento prestito fidelitatem faciet et si aliquo casu molendinarius predicti molendini amoueri debeat eorundem omnium assensu amouebitur et alius substituetur et hoc Anfredus Torel se fideliter modis omnibus obseruaturum in capitulo de Egnesham iurauit Ut autem hec conuentio rata et inconcussa permaneat cirographi cautione et sigillorum predictorum abbatis scilicet de Egnesham et Anfredi Torel et prioris de Bradeleia appositione roborata est His testibus Nigello decano de Duchelind[ona] Bartholomeo nepote abbatis magistro Rogero de Leuechenore