Charter Document - 00910113

Charter Document - 00910113


Charter Number: 00910113
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1194 - 1196
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f34v)

Charter:

Sciant tam presentes quam futuri quod ego Robertus de Neofuilla et Matildis de Putz uxor mea concessimus et hac presenti carta confirmauimus deo et ecclesie sancte Marie de Egnesham et monachis ibidem deo seruientibus in puram et perpetuam elemosinam donationem quam Ricardus filius Nigelli et Robertus frater eius et antecessores eorum eis fecerunt liberam et quietam ab omni exactione et seruicio seculari uidelicet molendinum de Taccheleia cum pertinentiis suis et ea que cum ipso molendino data sunt et molendinum nouum predicte uille quod Robertus filius Nigelli erexit et decimam uiuarii quam predictus Robertus eis retinuit habendam et possidendam Et pro hac concessione et sigilli nostri impressione Godefridus abbas et conuentus de Egnesham michi et uxori mee duas marcas dederunt His testibus Willelmo decano de Wttona Amico de Wdestoche Roberto de Wttona Gilleberto filio Gaufridi