Charter Document - 00910112
Charter Number: | 00910112 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1152 - 1176 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f34r) |
Charter:
Ricardus filius Nigelli et domina Luce de Tenechebrai uxor illius omnibus amicis notis uicinis hominibusque suis tam francis quam anglis salutem Notum uobis sit quod elemosinam quam predecessores nostri ecclesie fratribusque in Egnesham morantibus contulerunt nos consensu uoluntate Willelmi fratris nostri illi ecclesie honorifice libere et quiete tenendam damus atque confirmamus Et ut cuncti sciant que sit ipsa elemosina scilicet molendinum cum omnibus pertinenciis suis et que cum ipso data sunt in Taccheleia huius conuentionis testes sunt Ricardus presbiter de Taccheleia Nicholaus de Wihulla Nig[ellus] presbiter de Egnesham Haimo Brito Robertus Cocus Rogerus Porter