Charter Document - 00910110

Charter Document - 00910110


Charter Number: 00910110
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1192
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f33v)

Charter:

Hec est finalis concordia in curia domini regis apud Norhamton die Mercurii proxima ante Purificationem beate Marie anno regni regis Ricardi tercio coram H Couentrensi episcopo Willelmo Marescall[o] Gaufrido filio Petri Hugone Bardulf Roberto de Witefeld Ricardo del Pec Osberto filio Herueii magistro Thoma de Husseburne Othone filio Willelmi iustic[iariis] domini regis et multis aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Radulfum filium Gaufridi et Mathildem uxorem eius petentes et abbatem et conuentum de Egnesham tenentes de Wdetona cum pertinentiis Unde placitum fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod prefati Radulfus filius Galfridi et Matilldis uxor eius quietum clamauerunt in perpetuum totum ius et clamium suum quod habuerunt in predicta uilla de Wdetona et in omnibus pertinentiis suis sicuti propinquiores heredes Walclielini Hareng predicto abbati et conuentui de Egnesham de illis et heredibus eorum in omnibus rebus ad predictam uillam pertinentibus sicuti Walchelinus Hareng dederat predicto conuentui predictam uillam in liberam et perpetuam elemosinam Et pro hac quieta clamantia predictus abbas et conuentus dederunt predicto Radulfo et Matillidi uxori sue xx marcas argenti saluo seruicio domini regis et capitalis domini predicti fundi Et preterea idem abbas et conuentus concesserunt prefatis Radulfo filio Galfridi et Matillidi uxori eius et heredibus eorum unum monachum idoneam personam in perpetuum habend Et prefatus abbas posuit Herueium monachum in curia domini regis loco suo ad hanc concordiam faciendam

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia in curia domini regis apud Norhamton die Mercurii proxima ante Purificationem beate Marie anno regni regis Ricardi tercio coram H Couentrensi episcopo Willelmo Marescall[o] Gaufrido filio Petri Hugone Bardulf Roberto de Witefeld Ricardo del Pec Osberto filio Herueii magistro Thoma de Husseburne Othone filio Willelmi iustic[iariis] domini regis et multis aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Radulfum filium Gaufridi et Mathildem uxorem eius petentes et abbatem et conuentum de Egnesham tenentes de Wdetona cum pertinentiis Unde placitum fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod prefati Radulfus filius Galfridi et Matilldis uxor eius quietum clamauerunt in perpetuum totum ius et clamium suum quod habuerunt in predicta uilla de Wdetona et in omnibus pertinentiis suis sicuti propinquiores heredes Walclielini Hareng predicto abbati et conuentui de Egnesham de illis et heredibus eorum in omnibus rebus ad predictam uillam pertinentibus sicuti Walchelinus Hareng dederat predicto conuentui predictam uillam in liberam et perpetuam elemosinam Et pro hac quieta clamantia predictus abbas et conuentus dederunt predicto Radulfo et Matillidi uxori sue xx marcasnumeral argenti saluo seruicio domini regis et capitalis domini predicti fundi Et preterea idem abbas et conuentus concesserunt prefatis Radulfo filio Galfridi et Matillidi uxori eius et heredibus eorum unum monachum idoneam personam in perpetuum habend Et prefatus abbas posuit Herueium monachum in curia domini regis loco suo ad hanc concordiam faciendam