Charter Document - 00910108
Charter Number: | 00910108 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation, Quit Charges |
Date: | 1192 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f33r) |
Charter:
Uniuersis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum peruenerit Radulfus filius Gaufridi et Mathildis uxor eius salutem Nouerit uniuersitas uestra quod ego Radulfus et Mathildis uxor mea remisimus totam calumpniam quam fecimus erga ecclesiam et monachos de Egnesham super uilla de Wdeetona quam calumpniauimus per breue domini regis tam ego quam Mathildis uxor mea que iure consanguinitatis propinquior heres esse dinoscitur Walchelini Hareng qui iamdictam uillam prenominatis monachis in elemosinam contulit et de cetero unanimiter concessimus et cartis nostris confirmauimus prefatis monachis predictam uillam de Wdeetona habend et perpetuo possidendam bene et in pace et honorifice in bosco in plano in aquis in pratis in pascuis sicuti carta prefati Walchelini Hareng quam monachi de Egnesham penes se habent testatur saluo seruicio domini regis et domini fundi Et pro hac concessione et confirmatione Godefridus abbas et monachi de Egnesham dederunt michi et Mathildi uxori mee xx marcas argenti Hanc concessionem tenend tam ego quam Mathildis uxor mea iureiurando confirmauimus Huius rei testes sunt Robertus de Witefelde Wdardus de Witefelde Rog[erus] filius Azorii Amicus de Parco Gillebertus de Hida Auenellus
Markups
Names Markup:
Uniuersis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum peruenerit Radulfus filius Gaufridi et Mathildis uxor eius salutem Nouerit uniuersitas uestra quod ego Radulfus et Mathildis uxor mea remisimus totam calumpniam quam fecimus erga ecclesiam et monachos de Egnesham super uilla de Wdeetona quam calumpniauimus per breue domini regis tam ego quam Mathildis uxor mea que iure consanguinitatis propinquior heres esse dinoscitur Walchelini Hareng qui iamdictam uillam prenominatis monachis in elemosinam contulit et de cetero unanimiter concessimus et cartis nostris confirmauimus prefatis monachis predictam uillam de Wdeetona habend et perpetuo possidendam bene et in pace et honorifice in bosco in plano in aquis in pratis in pascuis sicuti carta prefati Walchelini Hareng quam monachi de Egnesham penes se habent testatur saluo seruicio domini regis et domini fundi Et pro hac concessione et confirmatione Godefridus abbas et monachi de Egnesham dederunt michi et Mathildi uxori mee xxnumeral marcas argenti Hanc concessionem tenend tam ego quam Mathildis uxor mea iureiurando confirmauimus Huius rei testes sunt Robertus de Witefelde Wdardus de Witefelde Rog[erus] filius Azorii Amicus de Parco Gillebertus de Hida Auenellus