Charter Document - 00910106
| Charter Number: | 00910106 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1160 - 1190 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f32v) |
Charter:
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Walchelinus Hareng concessi et confirmaui deo et sancte Marie et monachis de Egnesham terram in ciuitate de Oxenefordia quam Segrim clericus modo tenet et quam mater mea Halewisa eis concessit et carta sua confirmauit Hanc igitur terram solidam et quietam et ab omni seruicio et consuetudine et redditu liberam uolo ut prefati monachi bene et in pace et honorifice in perpetuum teneant Pro hac autem concessione Godefridus memorate ecclesie abbas unam marcam argenti michi donauit His testibus Radulfo de Cheisnei Radulfo Hareng Humfrido Hareng Amiot Gill[eberto] Grant Gill[eberto] Cherub[er]i
