Charter Document - 00910100

Charter Document - 00910100


Charter Number: 00910100
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1120
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f31v)

Charter:

Notum sit tam presentibus quam futuris quod Radulfus Basset et uxor eius A miserunt unum monachum in cenobio Egneshamnensi pro dei amore et peccatorum suorum remissione Et pro illo monacho dederunt eidem ecclesie unam carrucatam terre in uilla sitam que Chinalton uocatur que scilicet terra Colestune pertinet iure hereditario in perpetuum et x boues ita solutam et quietam ab omnibus seruiciis et consuetudinibus sicut ipse Radulfus eam tenuerat excepto geldo regis Si uero ipse habuerit suum geldum quietum et illud quietum erit Constituerunt etiam quod uxor ipsius Radulfi dabit unoquoque anno xx solidos predicte ecclesie quamdiu ipsa uixerit et semper monachum uestiet Si autem ipse Radulfus et illa consilio accepto aliquam terram que ipsos xx solidos uel plus ualeat dare uoluerint predicte ecclesie illi predicti solidi remanebunt nec amplius dabuntur Et si illam terram ut dictum est ecclesie dederint pacto firmatum est quod quando monachus ille quem in prefata ecclesia miserunt obierit alius semper post alium pro salute animarum illorum in loco defuncti restituetur Huius conuentionis testes fuerunt Walterus archidiaconus et Willelmus Basset et Ricardus Basset Hec conuentio facta est anno MCXX ab incarnatione domini nostri Ihesu Christi regnante rege Henrico anno xx

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Notum sit tam presentibus quam futuris quod Radulfus Bassetname et uxor eius A miserunt unum monachum in cenobio Egneshamnensi pro dei amore et peccatorum suorum remissione Et pro illo monacho dederunt eidem ecclesie unam carrucatam terre in uilla sitam que Chinalton uocatur que scilicet terra Colestune pertinet iure hereditario in perpetuum et x bouesnumeral ita solutam et quietam ab omnibus seruiciis et consuetudinibus sicut ipse Radulfus eam tenuerat excepto geldo regis Si uero ipse habuerit suum geldum quietum et illud quietum erit Constituerunt etiam quod uxor ipsius Radulfi dabit unoquoque anno xx solidosnumeral predicte ecclesie quamdiu ipsa uixerit et semper monachum uestiet Si autem ipse Radulfus et illa consilio accepto aliquam terram que ipsos xx solidosnumeral uel plus ualeat dare uoluerint predicte ecclesie illi predicti solidi remanebunt nec amplius dabuntur Et si illam terram ut dictum est ecclesie dederint pacto firmatum est quod quando monachus ille quem in prefata ecclesia miserunt obierit alius semper post alium pro salute animarum illorum in loco defuncti restituetur Huius conuentionis testes fuerunt Walterus archidiaconus et Willelmus Basset et Ricardus Basset Hec conuentio facta est anno MCXX ab incarnatione domini nostri Ihesu Christi regnante rege Henrico anno xxdate