Charter Document - 00910099
Charter Number: | 00910099 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1194 |
Date type: | Internal, Event |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f31r) |
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum peruenerit Wido de Diua salutem Notum sit uniuersitati uestre me diuini amoris intuitu concessisse et presentis pagine attestatione confirmasse ecclesie sancte Marie de Egnesham et monachis ibidem deo seruientibus in perpetuam elemosinam dimidiam hidam terre apud Filching et molendinum unum in Dedinton quod uocatur Westmulne et terciam partem molendini de Cliftone et totum molendinum de Brocton quod situm est uersus Lemhulle et singulis preterea annis unam summam frumenti de manerio meo de Brocton ad Pascha floridum eis concedo ad oblatas faciendas Que uidelicet omnia iamdicta ecclesia ex dono Radulfi Murdac prius habuisse dinoscitur Item aliam terciam partem supradicti molendini de Clifton quam eis Mathildis de Cheisnei dedit ipsis confirmo Ex donatione etiam Hugonis de Cheisnei et uxoris eius Dionisie ecclesiam de Neuuentone cum omnibus pertinentiis suis et ex dono Anschetilli de Grai duo prata de Stanlache scilicet Langenhurst et Wdefordhurst de dono quoque Iohannis de Grai pratum quod uocatur Chettuchesham et uiam et transitum per terram meam ad prata sua absque omni calumpnia uel impedimento eis concedo Pasturam etiam de Sumerforde sicut predictus Anschetillus de Grai illis concessit eos sine contradictione aliqua habere constituo Ut igitur predictorum nobilium donatio meaque concessio atque confirmatio perpetue firmitatis robur in seculum optineat hec omnia sepe dicte ecclesie de Egnesham et monachis ipsius loci iuxta tenorem cartarum quas eis donatores superius memorati contulerunt presentis scripti attestatione et sigilli nostri impressione libere et quiete ab omni uexatione et exactione seculari possidenda constanter confirmanda preuidimus Facta est hec confirmatio anno quo gloriosus Rex Anglorum Ricardus dominus meus post peregrinationem suam Ierosolimitanam primo Angliam ingressus est His testibus Radulfo de Chein[ei] Willelmo de Zoom Willelmo de Monte[n]nia Henrico Banastre Willelmo Blundo