Charter Document - 00910097
Charter Number: | 00910097 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1180 - 1192 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f31r) |
Charter:
Notum sit uniuersitati tam futurorum quam presentium quod ego Iohannes de Grai concessi et confirmaui deo et sancte Marie et monachis de Egnesham elemosinam quam pater meus illis donauit uidelicet pratum unum quod uocatur Langenhurst et aliud quod dicitur Wdefordhurst ita solide et libere et quiete tenenda sicut pater meus illis concessit et sicut carta eius testatur et remitto eis in perpetuum calumpniam de pastura de Sumerford sicut pater meus illis remisit Preterea concedo et do super hoc aliud pratum quod appellatur Chettuchesham in elemosinam prefate ecclesie pro salute mea et uxoris mee et heredum et antecessorum et omnium parentum meorum et uiam et transitum per terram meam ad prata sua absque omni calumpnia eis concedo Hec igitur omnia uolo ut prefata ecclesia libere et quiete in perpetuum possideat His testibus Nig[ello] presbitero Willelmo clerico de Stanlache Willelmo Tailard lordano Henrico Ban[astre]