Charter Document - 00910096

Charter Document - 00910096


Charter Number: 00910096
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1180
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f30v)

Charter:

Sciant qui nunc sunt et qui uenturi sunt quod ego Walterus de Cauz dedi et concessi terram de Wealde et Eston Radulfo de Cheisnei pro homagio et seruicio suo tenendam de me et heredibus meis ille et heredes sui per xv solidos annuatim reddendos pro omni seruicio scilicet vii solidos et vi d in Pascha et vii solidos et vi d in festo sancti Michaelis Quare uolo et firmiter precipio quatinus prefatus Radulfus de Cheisnei habeat et teneat libere et quiete et honorifice predictas terras de me et heredibus meis ille et heredes sui per xv solidos prenominatos unde prius solebat reddere annuatim xxx solidos Et pro adquietatione predictorum xv solidorum et pro remotione cirographi in curia domini regis in quo fuit mentio de xxx solidis sepe dictus Radulfus dedit michi duas marcas His testibus Roberto de Mara Roberto de Almari Roberto de Stanforde