Charter Document - 00910095

Charter Document - 00910095


Charter Number: 00910095
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1160
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f30v)

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis Anschetillus de Grai salutem Sciatis me dedisse et concessisse deo et sancte Marie et monachis de Egnesham pratum unum de Stanlache quod vocatur Langehurst et aliud quod uocatur Wdefordhurst et preter hoc remitto eis in perpetuum calumpniam de pastura de Sumerforde que fuit inter me et abbatem Hec omnia filius meus Iohannes qui est heres meus coram multis concessit Propterea uolo ut hanc pro anima mea et omnium parentum meorum elemosinam prefati monachi libere et quiete et solide in perpetuum teneant Huius donationis testes sunt Manasses Arsic Hugo de Cheisnei Nig[ellus] dec[anus] Willelmus clericus Albericus Arsic