Charter Document - 00910083

Charter Document - 00910083


Charter Number: 00910083
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1186 - 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f28v)

Charter:

Uniuersis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum peruenerit Eua de Broc salutem Nouerit uniuersitas uestra me concessisse et hac presenti carta confirmasse monasterio de Egnesham l solidos in molendino de Dailinton quod dominus meus Walterius de Cheisn[ei] assensu meo in uita sua prefato monasterio donauerat unde post mortem mariti mei Walterii de Cheisn[ei] mota fuit controuersia in curia domini regis inter abbatem de Egnesham et Almaricum Dispensatorem domini regis et tandem sopita sicut carta predicti Almarici testatur His testibus Thoma archidiacono Barnastaple lordano de Glint[one] Willelmo de Saucei et multis aliis