Charter Document - 00910082
Charter Number: | 00910082 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Court Record |
Date: | 1186 - 1195 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f28r) |
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum peruenerit Almaricus Dispensator domini regis salutem Nouerit uniuersitas uestra quod controuersia que agitata fuit in curia domini regis inter me et Godefridum abbatem et monachos de Egnesham super molendino de Dailintona post mortem Walterii de Cheisneto patris Amabilis uxoris mee qui prefatum molendinum assensu Eue uxoris eius predictis monachis in elemosinam dedit hoc fine quieuit quod ego et heredes mei supradictum molendinum de Dailintona tenebimus sed de molendino illo predictis monachis solidos singulis annis reddemus duobus terminis uidelicet xxv solidos in festo sancti Andree et xxv solidos in festo sancti Iohannis Baptiste Quod si ad terminos statutos uel infra xv dies terminorum prefatum redditum non reddiderimus predicti monachi de Egnesham iam dictum molendinum in namium capient et tenebunt donec predictus redditus eis persoluatur Et quicquid interim in detentione illius molendini expenderint ego et heredes mei eis restituemus Hunc autem sepe dictum redditum sumptibus nostris prefatis monachis mittere debemus Hanc conuentionem tenere ego Almaricus affidaui et presentis scripti attestatione et sigilli mei appositione corroboraui Hiis testibus Radulfo Murdac Amico de Wodestoche Willelmo de Saucei et multis aliis