Charter Document - 00910078
Charter Number: | 00910078 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1141 - 1148 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f27v) |
Charter:
Simoni Comiti Norhampt[onie] domino et amico suo Willelmus de Cheisn[ey] et magister Robertus frater eius salutem Sciatis quod Rogerus de Cheisn[ey] frater noster amicus uester in uita sua concessit deo et ecclesie Egneshamie molendinum de Deilintone quod reddit lx solidos et hoc concessit Eua uxor Walterii de Chaisn[ey] que heres est feodi illius et inde sumus testes Quare precando uos sicut dominum requirimus quod non patiamini quod cassa sit eius donatio sed precamur pro seruitiis nostris quod nullo modo aliquis nec Walterus nec alius aliquam loco illo nec domino abbati iniuriam inferat quod uobis grates sciamus et deseruiamus Uale