Charter Document - 00910077
| Charter Number: | 00910077 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1175 - 1197 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f27v) |
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Henricus constabularius domini regis concessi et per cartam meam confirmaui deo et sancte Marie et ecclesie de Egnesham et monachis ibidem deo seruientibus in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et uxoris et liberorum meorum et pro anima patris mei et matris mee et omnium antecessorum meorum omnes donationes terrarum et reddituum et tenementorum que eis collate sunt de pheudo meo scilicet terram de Mildecumba quam Nigellus de Oili eis donauit et terram in Mullesford et totam terram illam quam Rualdus tenuit in Oxenefordia de dono Roberti de Oili et terram de Cestretona quam habent ex dono Henrici de Oili patris mei et terram de Seuewelle ex donatione eiusdem et totam terram quam eis dedit in Oxonia in escambium pro terra de Rollendrith Que omnia uolo ut libere et quiete et honorifice teneant et possideant cum omnibus libertatibus suis sicut hactenus possedisse noscuntur et carte donatorum testantur Preterea quicquid homines de pheodo meo in elemosinam eis contulerunt sicut carte quas inde habent testantur ipsis confirmo et corroboro His testibus Widone de Oili Willelmo Baiuel Hugone de la Heise Thoma filio Haroldi Gaufrido et Ricardo capellanis
