Charter Document - 00910075
| Charter Number: | 00910075 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1160 - 1180 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f27r) |
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Rog[erius] de Oili dedi et concessi deo et sancte Marie de Egnesham et monachis ibidem deo seruientibus in perpetuam elemosinam pro salute anime patris mei et matris mee et mee et antecessorum meorum et omnium parentum meorum uirgatam terre in Eston[a] quam Thoui tenuit ita liberam et quietam sicut pater meus aut aliquis antecessorum meorum eam unquam melius et liberius tenuit quamdiu pater meus uixerit Post mortem autem patris mei reddent michi prefati monachi de eadem terra quinque solidos annuatim donec terram de Estchote recuperare possim Post recuperationem autem predicte terre aut si ante recuperationem illius terre obiero integram et quietam absque iam dictorum quinque solidorum redditu in perpetuum possidebunt Et ut ista mea donatio firma et rata habeatur presentis scripti attestatione et sigilli mei apposi tione eam corroboro His testibus Radulfo Murdac Radulfo de Cheisn[ey] Amico de Wdestoche Ricardo de la Mare Rogero de Wirecestria Reginaldo Pancef Roberto de Nouilla Rogero de Chenicota et multis
