Charter Document - 00910073

Charter Document - 00910073


Charter Number: 00910073
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1180 - 1190
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f27r)

Charter:

Sciant tam presentes quam futuri quod ego Rogerus de Oili concedo et confirmo donationem Hugonis fratris mei de dimidia hida terre in Niwentone quam Hugo de Oili frater meus donauit die qua deuenit monachus deo et sancte Marie de Egnesham et monachis ibidem deo seruientibus Iccirco uolo et firmiter precipio quod predicta ecclesia et monachi deo ibidem seruientes habeant predictam terram libere et quiete cum omnibus pertinentiis cum hominibus qui in terra eadem sunt sicut carta Hugonis fratris mei distinguit His testibus Radulfo de Cheisn[ey] Rogero de Bereforde Rogero de Leuechenore Henrico Banastre Protasio