Charter Document - 00910069
Charter Number: | 00910069 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1152 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f26v) |
Charter:
Notum sit omnibus qui sunt et qui uenturi sunt quod ego Henricus de Oili concessi et dedi ecclesie dei et sancte Marie de Egnesham quatuor hidas terre apud Cestretonam uillam meam in perpetuam elemosinam pro anima patris mei et Edid sororis mee duas uidelicet in brueria et duas in uilla Cestreton[e] liberas et quietas ab omnibus querelis excepto murdro et Denegeldo Testibus Nicholao capellano meo Walchelino presbitero de Westona Nigello de Oili Widone de Oili Leonardo de Witefelde Willelmo de Cantelu Petro de Witefelde Willelmo filio Ricardi