Charter Document - 00910066

Charter Document - 00910066


Charter Number: 00910066
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1130 - 1142
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f26r)

Charter:

Uniuersis sancte ecclesie filiis tam presentibus quam futuris Robertus de Oleio fideles salutes in domino Notum sit fraternitati uestre quod dimidiam hidam de terra quam Rog[erus] de Oleio dedit de feodo meo in Eston[a] ecclesie sancte Marie de Egnesham cum filio suo quem ibi fecit monachum ego et uxor mea Edith et filius meus Henricus concessimus eidem ecclesie in perpetuum possidendam liberam et quietam ab omni seruicio preter Danegeld et murdrum tantum que ad reg[is] coronam pertinent Huius rei testes sunt Matheus clericus meus Walchelinus Waard Anschetillus de Grai et Willelmus frater eius et plures alii