Charter Document - 00910065
Charter Number: | 00910065 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1130 - 1135 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f26r) |
Charter:
Robertus de Oilio omnibus baronibus suis et burgensibus de Oxenefordia salutem Sciatis quod ego concedo Rualdo clerico terram que fuit Lefsi et illam terram quam emit de Saboda et terram Rogerii Scuelarii quietam et liberam de omni seruicio et de omni redditu eo dante per unumquemque annum vi denarios ad Natiuitatem domini ad oblationem meam et uxoris mee Et concedo ut has predictas det post obitum suum cui placuerit ita quietas et liberas sicut predixi Teste Roberto filio Reg[is] et Edida uxore mea et Fulcone fratre meo et Roberto filio Widonis Roberto filio Petri Ricardo de Alnod Ricardo de Brai Willelmo filio Isward Rogero de Tiwia