Charter Document - 00910064
Charter Number: | 00910064 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1130 - 1135 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f25v) |
Charter:
Notum sit omnibus fidelibus tam presentibus quam futuris quod Robertus de Oileio et uxor eius et filii dederunt deo et ecclesie sancte Marie de Egnesham illam terram de feodo suo que est in Mullesford et totam illam terram quam tenuit de eo Rualdus in Oxenefordia pro anima reg[is] et pro animabus suis et pro animabus patrum suorum et matrum solidam et quietam sicut elemosinam Et ad hoc confirmandum dote ecclesiastica super altare miserunt Huius donationis testes sunt Robertus filius Widonis Radulfus filius Rogerii et Hugo frater eius et Nigellus frater ipsius Roberti et Adeliza filia Reg[inaldi] Ketel et Lefwinus Canc Nicholaus filius Sawoldi et Robertus filius Osberti Rannulfus