Charter Document - 00910063
Charter Number: | 00910063 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1188 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f25v) |
Charter:
Uniuersis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta peruenerit Gillebertus Basset salutem Notum sit uniuersitati uestre me concessisse et presenti carta mea confirmasse compositionem que facta est inter ecclesiam de Egnesham et ecclesiam de Bernecestria super duabus garbis decimarum de dominio meo de Strattona siquidem ecclesia de Bernecestria prefatas duas garbas decimarum de dominio meo de Strattona in perpetuum habebit et xii solidos annuatim ecclesie de Egnesham infra xv dies post festum sancti Michaelis pensionis nomine persoluet ita quod si prenominata ecclesia de Bernecestria predictam pensionem xii solidorum ad terminum prescriptum non reddiderit ecclesia de Egnesham ad prescriptas decimas de quibus controuersia fuerat liberum habebit regressum et quas monachi de Egnesham suas esse proponebant Et ut prescripta compositio firma sit et stabilis in perpetuum hac presenti carta mea et sigillo eam roborare curaui His testibus Philippo priore de sancta Frideswida magistro Roberto de Ailesberia et alii []
Markups
Names Markup:
Uniuersis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta peruenerit Gillebertus Basset salutem Notum sit uniuersitati uestre me concessisse et presenti carta mea confirmasse compositionem que facta est inter ecclesiam de Egnesham et ecclesiam de Bernecestria super duabus garbis decimarum de dominio meo de Strattona siquidem ecclesia de Bernecestria prefatas duas garbas decimarum de dominio meo de Strattona in perpetuum habebit et xiinumeral solidos annuatim ecclesie de Egnesham infra xvnumeral dies post festum sancti Michaelis pensionis nomine persoluet ita quod si prenominata ecclesia de Bernecestria predictam pensionem xiinumeral solidorum ad terminum prescriptum non reddiderit ecclesia de Egnesham ad prescriptas decimas de quibus controuersia fuerat liberum habebit regressum et quas monachi de Egnesham suas esse proponebant Et ut prescripta compositio firma sit et stabilis in perpetuum hac presenti carta mea et sigillo eam roborare curaui His testibus Philippo priore de sancta Frideswida magistro Roberto de Ailesberia et alii []