Charter Document - 00910058
Charter Number: | 00910058 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Memorandum |
Date: | 1173 - 1182 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f24v) |
Charter:
Uniuersis sancte matris ecclesie filiis dictus abbas Dorcacestrie salutem Presentis scripti annotatione et appositione sigilli nostri testificamur quod in nostra presentia gestum est ne lis semel extincta redeat et que penes nos assensu partium plene sopita est in alicuius earum uexatione de cetero reuiuiscat Hoc siquidem uidimus et audiuimus quod cum Willelmus prior de Ellesham ecclesiam de Witefeld in manus domini G[aufridi] uenerabilis electi Lincolniensis refutasset idem electus eandem ecclesiam G[odefrido] abbati et monasterio de Egnesham concessit Unde et idem electus abbatem cum litteris suis misit ad Gregorium tunc archidiaconi de Norhamtone officialem precipiens quod exinde abbatem et quemlibet eius successorem eiusdem ecclesie haberet personam Et sic predictus Gregorius abbatem apud Norhamtone in ecclesia Sancti Sepulchri coram capitulo nobis uidentibus et audientibus inpersonauit Ual[ete]