Charter Document - 00910055

Charter Document - 00910055


Charter Number: 00910055
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appointment
Date: 1186 - 1192
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f24r)

Charter:

Ricardus uice archidiaconus Oxenefordie omnibus decanis personis presbiteris et uniuerso clero per archidiaconatum Oxenefordie constituto salutem in domino Ad uniuersitatis uestre noticiam uolumus peruenire quod cartas nobilium uirorum Petri de Mara et Walchelini Hareng et Alexandri de Bertona inspeximus quibus tam ex ipsarum inspectione quam proborum uirorum fide dignorum assertione nobis indubitanter innotuit quod iam dicti Petrus de Mara medietatem ecclesie de Heiforde et Walchelinus Hareng ecclesiam de Nortona et Alexander ecclesiam de Bertona deo et sancte Marie et monachis de Egnesham in perpetuam elemosinam concesserunt Ut igitur concessiones eorundem per diuturniora tempora in sua firmitate permaneant nec alicuius malignitate in posterum perturbentur auctoritate a domino I[ohanne] de Constantiis archidiacono Oxenefordie nobis indulta dum in scolis moratur presenti scripto et sigilli nostri appositione corroborauimus Testibus Rogero decano de Langef Martino presbitero Roberto de Oxenefordia Adam de Walingefordia Gilleberto Grando Henrico Banastre et multis aliis